- NEOCORUS
- NEOCORUSAedis sacrae aedituus, Νεωκόρος. Iul. Firmicus l. 4. Math. c. 7. Aut simulacrorum consecratores, seu certe Neocores (secundum quosdam) vel Sacerdotum Principes. Vox Graecis Scriptoribusnotissima, sed quae negotium iure facessitrei Antiquariae et Nummariae studiosis, in veterib. numismatibus, ubi hae voces A. vel B. vel. Γ. ΝΕΩΚΟΡΩΝ epitheton populis integris adscribitur, tamquam publici Aeditui fuerint alicuius, atque adeo publici etiam Templi; quemadmodum Phlegon Trallianus l. περὶ θαυμασ. Ναύπακτον τῆς Ἀιτωλίας ait fuisse ἱερὸν κοινὸν τῶν Ἑλλήνων, nisi legendum sit, οὗ ἐςιν ἱερὸν κτλ. pro ὅ ἐςιν, ita ??? Graeciae populi eiusce communis Templi vicissim Νεωκόροι fuerint. Sed et Actor. c. 19. v. 35. Ephesus dicitur Νεωκόρος τῆς μεγάλης ςθεᾶς Ἀρτέμιδος καὶ τοῦ Διοπετοῦς, quod Beza vertit, Aedituam magnae Deae Dianae, et simulacri a Iove delapsi. Vulgatus, Cultricem magnae Dianae Iovisque prolis. Δὶς Νεωκόρος, bis Neocorus, dicitur Perinthus urbs in vet. Insor. factâ in honorem Decii Traiani imperatorisqpud Sponium Itiner. Part. 3. p. 98.ΑΥΤΟΚΡΑΤΟΡΑ ΚΑΙΣΑΡΑ ΓΑΙΟΝ ΜΕΣΙΟΝΚΥΙΝΤΟΝ ΔΕΚΙΟΝΤΡΑΙΑΝΟΝ ΕΥΣΕΒΗΕΥΤΥΧΗ ΕΕΒΑΣΤΟΝΗ ΛΑΜΠΡΟΤΑΤΗ ΔΙΣΝΕΩΚΟΡΟΣ ΠΕΡΙΝΘΙΩΝΠΟΛΙΣ.Ubi, pro numero Templorum celebrium, bis aut ter Neocorum, civitatem aliquam appellari consuevisse, nonnulli volunt; alii, pro numero festivitatum, id fieri solltum contendunt. Sic in nummo Caracallae β. Νεωκόροι, secundo Neoceri, Sardiani dicuntur, apud eund. p. 188. Νεωκόρος Σμηρνάιων Δῆμος, in veteri Inscr. Smyrnae, p. 130. eiusd. libri. Vide Antonium Augustinum Dial. S. Sebast. Erizzum de Numismat. veter. part. 2. Adolph. Mekercum de Pronunt. Ling. Graecae p. 53. Nonium, Goltzium, Casaubonum ad Monum. Ancyranum, Seldenum ad Marmora Arundelliana p. 104. et Albertum Rubenium Dissertat peculiari, citatum Cl. Sponio ubi supra, qui Nicolaum Bon Cretensem Venetiis agentem, integrum de munere hoc tractatum meditari, numismatis et Inscriptionibus antiquis illustrandum, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.